PILA

PILA
I.
PILA
apici obelisci, in Campo Martio, addita a Manilio Mathematico, cuius vertice umbra colligeretur in ipsa pila, occurrit apud Plin. l. 36. c. 10. Ei (obelisco) qui est in Campo Divus Augustus addidit mirabilem usum, ad deprehendendas Solis umbras, dierumque ac noctium magnitudines, stratô lapide ad obelisci magnitudinem, cui par fieret umbra Brumae confectae die horâ sextâ, h. e. cui par umbra meridiana die Brumae) paulatimque per regulas (quae sunt ex aere inclusae) singulis diebus decresceret ac rursus augesceret, digna cognitu res et ingeniô fecundô Mathematici. Apici auratam pilam addidit, cuius vertice umbra colligretur in ipsa, alias enormiter eiaculante apice etc. Quma sollertiam subtiliter et prolixe exposurunt Orontius Fineus de Horologiis, l. 2. et Zieglerus. Πόλος exponitur Salmasio, ad similitudinem πόλου γνωμονικοῦ, in quo gnomon erectus aequinoctia et solstitia significat ex umbrarum ratione: et profecto πόλος est pila, atque inde nomen. Quomodo autem id molituss sit Manilius, an pilam sic imposuerit, ut extaret tota humani corporis similitudine: an insecuerit et demissam exculpto lapidi coniunxerit: an de lapide resecuerit, quantum altitudo pilae fuit additura, dubitant Eruditi. Ultimum certe parum probabile iudicat Dalechampius, cum obeliscos ob religionem sacros haberet Antiquitas. Hodie obeliscus is confractus visitur in Campi Martii cella vinaria, ex adverso domus Christophori Nardini. Vide Luc. Faunum, c. 13. l. 4. Pompon. Laetum Antiqq. Ligorium, Onuphriumque, Delineat. Rom. Vet. Alios: quibus adde praefatum Salmas. ad Solin. p. 639: et de umbrarum per quosvis menses longitudinibus, Palladium de RR. De Pilis porro Sciothericis Veter. infra, in voce Polus, alibique passim.
II.
PILA
apud Lucretium, de Luna, vide infra Polla, ut et supra Globus.
III.
PILA
digna visa est, de qua Medici et Philosophi dissererent, Galenus in l. ea de re conscr. Cael. Aurelianus, Tardar. pass. l. 3. c. 6. et l. 4. c. 7. etc. Laudatissimum certe exercitationis genus semper habitum et utrôque Iure receptum. Canonicô quidem, ut diserte patet ex C. Clerici, de vit. et honest. Cleric. et Iure Civ. passim. Ulpian. l. 11. ff. ad leg. Aquil. Si cum pila quidam luderent, vehementius quis pilâ percussâ in Tonsoris manus eam deiecerit, et sic servi, quem Tonsor habebat, gula sit praecisa, adiectô cultellô, in quocumque eorum culpa sit, lege Aquiliâ Mela scribit teneri. Vide quoque Alfenum IC. Digestorum, l. 2. etc. Hinc eâ ludendi Artem, Σφαιριςτικὴν Graecis dictam, quamvis damnaretur a Milesiis, eo quod Athletae, in coronariis certamin ibus saepe praemium adepti, censerent, eius lusum ad nullum eorum certaminum quidquam conferre, auctore Eustathiô Od. θ. et proin inter sacros agones, ut quae valetudini solum conduceret, nullô locô haberetur: Athenienses tamen tanti fecêre, ut Alexandrum Carystium Sphaeristam civitate donaverint ac statuam etiam in eius honorem constituerint, teste Eôdem, ibid. Ludum hunc primus invenisse dicitur Pythus, ut est apud Plinium, l. 7. c. 56. quem Chifletianus codex Picum vocat. Agaliis Corcyraea Grammatica Nausicaam eius inventricem facit, apud Athenaeum: Hippasus Lacedaemoniis, Dicaearchus Sicyoniis, reperti huius gloriam vindicârunt, ex quo fit, ut certi quidquam proferre nequeamus, et eô magis, quod Timocratis Laconis, aliorumque de hoc ludo Commentaria non amplius supersunt. quibus fortassis et tantae varietatis rationem intelligere et incognita prope ludendi Pilâ genera certius proferre possemus. Vossius tamen in Pytho sistit, in de 4. Artibus Popular. c. 3. §. 59. De utilitate eius ac effectibus, agit prolixe Hieron. Mercurialis, de Arte Gymn. l. 5. c. 4. Et leguntur delectati hôc exercitii genere viri cuiusque aevi eminentissimi. Ex Philosophis quidem, Architas Tarentinus, qui Pilâ etiam cum servis suis lusisse legitur, apud Athenaeum, Dipnos. l. 12. c. 6. Socrates, cum pueris, apud Val. Max. l. 8. c. 8. ex. ext. 1. Aelianum, Histor. Var. l. 12. c. 15. etc. Lycon Troadensis, qui ab aliis Glycon vocatur, apud Diog. Laertium, l. 5. Ipse Sidonius Apollinaris, de se id fatetur, l. 1. Epigr. 2. et de Scaevola scriptum reliquit Val. Max. loco cit. ex. 2. Scaevola autem eorum quietae remissionis certissimus testis: optime Pilâ lusisse dicitur. Ex viris Principibus, Augustus Caesar, apud Suetonium, c. 83. M. Autoninus Philosophus, apud Capitolin. c. 4. Domitian. Aug. indignus qui cum iis conferatur, apud Sueton. c. 21. inter Graecos, Alexander M. apud Plutarchum, cum quo ludere solitus est Alexander Carystius, de quo paulo supra. Et facit huc, quod Hierophilo Medico posita legitur statua, prope quam, inter alia Gymnasticae instrumenta, etiam Pila fuit. Locus, ubi hoc exercitium fervebat, Σφαιριςτήριον dictus, septima fuit e denis Gymnasii partibus, ubi variae exercitationes, et praesertim cuncta Pilae exercitia, quae plurima exstitisse infra videbitur, frequentius quam alibi peragebantur. Nec tantum in publicis Gymnasiis locus hic fuit, a Coryceo separatus, ut Mercurialis demonstrat, sed et in particularibus hortisque, ut locuples testis est, Plin. Iun. l. 2. Ep. 17. ubi villas suas, Laurentium et Tuscos discribens, in utrisque Sphaeristerium ponit, quod plura exercitationis genera pluresque circulos caperet. Modos loquendi huic ludo peculiares, recenset Iul. Pollux, Onomast. l. 9. c. 7. ςφαῖραν παίζειν, ςφαῖραν ῤέπτειν, σφῶραν βάλλειν, ἀφιέναι, πέμπειν, προςπέμπειν, ἐκπέμπειν, ludere pilâ, pilam iacere, mittere, emittere, dimittere, contramittere, in adversum iacere, expellere (unde, expulsim ludere, apud Varronem et Nonum) etc. Victorem ludi Graecos Βαςίλεα, victum Ὄνον, i. e. illum Regem. istum Asinum, appellitâsse, patet ex Theaetete Platonis, vide quoque Eustathium, Il. θ. ubi varias eius species Veteribus usitatas, οὐρανίαν, ἀπόῤῥαξιν, ἐπίσκηρον, φαινίνδαν, de quibus infra, recenset: Item Hier. Mercurialem, de Arte Gymn. l. 2. c. 4. et 5. Voss. de 4. Artibus Popul. ubi supra, Thom. Dempster. in Rosin. l. 5. c. 1. etc. ut et infra in voce Polla, it. Pollio, Sphoeristerium, Spaeristica etc. Lusores Pilarum sub Geminis nasci, tantâ velocitate, ut aves superare videantur, Iul. Firmicus Maternus, Matheseon l. 8. c. 8. ait. Manilius de iis sic, Astronomic. l. 5.
Septima pars leporem tollit, quô sidere natis
Vix alas Natura negat, volucresque meatus,
Tantus erit per membra vigor referentia ventos.
Ille pilam celeri fugientem prendere plantâ
Et pedibus prensare manus.
Concinnitatem Pilâ ludentium, et laetitiam Spectatorum ex tali ludo partam, apud Athenaeum, Dipnosophist. l. 1. c. 11. vetus quidam Poeta eleganter expressit, vide ibi, et quae Casaubonus ad locum. Meminit quoque ludi Horatius passim, inter alia, in Arte Poetica, v. 379.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
Indoctusque Pilae, discivi, trochive quiescit.
Martialis, l. 7. Epigr. 31. v. 7.
Non Pila, non follis. ——— ———
Ovidius, Tristium l. 3. Eleg. 12. v. 19.
Lusus equo nunc est, levibus nunc luditur armis;
Nunc Pilâ, nunc celeri vertitur orbe trochus, etc.
PILAE VARIA GENERA ET LUDENDI MODI. APUD GRAECOS. α. Ἀπόῤῥαξις et οὐρανία, Polluci supra laudato inter parvae Pilae ludos recensentur: Quarum illa fuit, cum Pilam non mitterent in tectum, sed fortiter terrae incutiebant, ὥςτε ἀποκρουομένην ἅλλεςθαι πάλιν, ut repercussa rursus saliret, Eustath. in Od. θ. De ista vide hîc infra. β. Corycus, Galeno, Oribasio, et Gerh. I. Vossio; diversum quid a Pila fuit, unde in aedium culminibus poni solebat: Mercuriali tamen loc. cit. vel Pila, vel Pilae quid nmile fuit: Quomodô ludus hic perageretur, describit apud Oribasium Antyllus, ubi ipsum sphaericum aut saltem rotundum ex materia coriacea exstitisse indigitat. De hoc Proverb. Πρὸς κώρυκον γυμνάζεςθαι; quô certaminis genere in Thessalia Apuleius certavit. Adnumerat hanc exercitationem inter veloces Paulus, Chron. l. 5. c. ult. eamque, Κωρυκομαχίαν Graecis dictam, ad diminuendam polysarciam commendat, Hippocratem, c. 2. de Diaeta imitatus Caelius Aurelianus. Antyllus musculorum corpus redere, roburque afferre et praeterea universo corpori aptari, nec non ob plagas, quas infligit, omnibus visceribus idoneam iudicat. In Elephantiacis quoque Κωρυκοβολίας laudat Aretaeus. Sed qui debili vexantur pectore, verbera eius, citra periculum, non excipiunt. γ. Ἐπίσκυρος, genus ludi erat, ᾧ ἐχρῶντο οἱ παίζοντες κατὰ πλήθη, quô utebantur catervatim ludentes, Eustathius ubi supra. δ. Pila inanis, Κενὴσφαῖρα, videtur, ex Antylli verbis, quemadmodum et coeterae, ex corio consuta, ab aliis tamen in hoc diversa, quod illae vel plumâ, vel aliâ materiâ; haec solô ventô sive aere plena esset, tantaeque magnitudinis, ut eâ difficulter luderetur. Haec aeque exercebat corpus, ac motoria, in qua cursu opus: lnterim quia nec facilis necapta, proin omittendum omnino eius usum, ex Antylli sententia, valetudinem curantibus consulit Oribasius, Collect. l. 6. c. 3. ε. Pila magna, Μεγάλη σφαῖρα, duos ludendi modos, non solum ex ipsius Pilae magnitudine, verum etiam ex manuum figura, a reliquis Pilae ludis diversos, effecit: Quorum unus erat ludentium magnâ; alius maiore: in quo tamen conveniebant, quod sicut in Pilae parvae speciebus, lusores summas manus semper humeris humiliores, ita in hac semper capite altiores tenerent, quandoque etiam su mmis pedibus ambularent, ut man us attollerent altius; quandoque saltarent, cum scil. Pila: super eos ferebatur, in qua proicienda vehementer brachia agitabantur. Et primam quidem speciem totum corpus firmare, capitique inprimis et partibus superioribus iuvamenti multum adferre, statuit Antyllus: in Priapismo commendavit Alex. Trallian. l. 9. c. ult. Secundam, dum utrâque manu ob magnitudidinem emittitur, brachia quidem firmare, sed nimis duras inferre plagas, et immodicâ defatigatione ludentes afficere, creditum. ζ. Pila parva, Σφαῖρα μικρὰ, tres species diversas habuit, quarum prima erat: Parva admodum, in qua corpore maxime elato ludebant, et colludentes manus manibus proxime admovebant. Reddere credebatur carnem solidam, brachiis, dorso ac pullulantibus costis utilis: cumque in ludo crura multum laborarent ad acquirendum robur non parum apta credebatur. Altera Maiuscula, quâ cubitis ludendo immiscebant, nec corporibus haerebant mutuo, nec annuebant, sed variis modis movebantur et propter varios Pilae iactus, huc atque illuc digrediebantur. Reputabatur haec Pilae species omnium praestantissima, quod corpus sanum ac promptum ad motus cum robore coniunctos praestaret, aspectum firmaret, neque caput repleret. Tertia Maior etiam secundâ, in qua homines inter se distantes ludebant, et cum sta taria ac motoria pars esset, qui manebant, pilam emittebant cum vehementia ac concinnitate. Iudicabatur haec oculos ac brachia iuvare, spinae propter in flexiones, quae currendo fiebant, commodum afferre, cruraque propter cursum miris modis firmare. Referri potest hasce inter species id genus ludi, quod ab Athenaeo, Dipnos. l. 1. c. 11. Α῾ρπαςτὸν et φενίνδα dicitur: vide supra in voce Phaeninda. η. Urania, Graece Ο᾿υρανία, inter Pilae quoque parvae ludos collocatur a Polluce, cum scil. sese reclinantes Pilam in caelum iaciebant, antequam terram attingeret, illam excepturi; Aporraxi proin opposita, de quâ supra. APUD LATINOS. θ. Follis, in hac gente erat Pila magna, x aluta confecta, soloque aere; quae vel Maior brachiisque impelli solita, et simplicitet Pila: interdum Pila velox dicta. Cuiusmodi exercitationem in Gordiani lmperatoris nummis videre est, e quibus conficitur unumquemque lusorum propriam habuisse Pilam eumque ludum in sacrificiis Pythiis apud Apolloniatas fuisse adhibitum: vel Minor, quae pugnis iaciebatur, inde Follis pugillaris dictus: aliquando et Folliculus, Suetonius in Augusto, c. 83. quem hôc Pilae ludô vehementer fuisse delectatum, narrat, Fiebat haec exercitatio in solo pulverulento mitiorique aetati apta erat, Graecis penitus ignota. Et prior quidem, brachiis impelli solita, iudicabatur dorsum inprimis atque brachia firmare, Epilepticis commendata a Cael. Aureliano, Chron. l. 1. c. 4. Posterior, magis prodesse credita. Ambo tamen Folles visceribus conducere, calculos a renibus et vesica extrudere, coxas et crura imbecillia confirmare, omnique aetati convenire aestimabantur. Martial. l. 14. Epigr. 47. Folle decet pueros ludere, folle senes. 1. Trigonalis pila, parva erat, nuncupata vel a loco, ubi ludebatur, qui triangularis; vel potius a ludentium numero, figura, situ. Pila quoque simpliciter Martiali vocatur, l. 7. Epigr. 31. ad Attic. v. 7. Eiusicon, in nu mmis M. Aurelii Antonini, apud Byzantinos excusis: in sacrificiis Apollinis Pythii Actiaci quoque adhiberi consuevisse, memoriae proditum est. Praeter effectus, quos cum prioribus communes habuit, peculiariter oculos exagitare exercereque haec Pila credita est, dum eos intendere semper, et modo huc modo illuc, convertere necessarium fuit: lippientibus propterea damnosa, ut et debili stomachô laborantibus. Colicis exercitationem hanc mire commendat Caelius Aurelianus, Chron. l. 4. c. 7. Plura vide infra in voce Trigonalis Pila. κ. Paganica, sic dicta, quod vulgaris admodum, et in villis pagisque vocatis, vel in pagis urbium seu vicis ut plurimum in usu esset. Pila fuit ex corio plumâ repleto, Trigonali latior, non ita tamen, ut Follis, laxa, sed durior, et proin tractatu non admodum facilis. Etiam in Gymnasiis eius exser citationem viguisse, docet Martialis, loc. cit. Haec itaque, quod ob latitudinem ac duritiem difficultate non careret, rusticis potius, et duris corporibus, quam urbanis, conveniebat: Negatque hodie permittendum valetudinariis, senibus atque pueris, ut hôc exercitii genere utantur, Hier. Mercurialis, de Arte Gymn. l. 5. c. 4. Vide supra plura in voce Paganica. λ. Harpastum, Graece Ἁρπαςτὸν, pila fuit, quam ludentium alter alteri eripiebat: magnitudo in incerto, rotundum fuisse Athenaeus dictat. Parvam pilam vocat Galenus, similisque videtur hic ludus illi, quem hodie a calce nuncupant Itali; nisi quod Pila, quâ illi calce ludunt, maior est. In pulverulento solo, ut Folliculus, olim haec Pila ludebatur, fuitque exercitatio talis perardua, et non nisi validioribus hominibus conveniens. Iudicabatur autem illa attenuare, excrementa exinanire, calorem augere, robur efficere: praecipue autem brachia humerosque confirmare, Contra magnopere laedebat, qui vel caput debile et collum infirmum haberent, vel quibus in thorace vitium aliquod, aut quibus renes lumbique nimium calidi, etc. In eo convenire omnia praedicta exercitiorum genera, censuit Avicenna, l. 1. fen. 3. doc. 2. c. 2. quod fortes efficerent, promptioresque ad motum, sicque vitales actiones roborarent. Vide praeter Auctores supra indigitatos, Galenum, de tuenda val. l. 2. c. 8. Paulum, l. 1. c. 18. Corn. Celsum, etc.
IV.
PILA
memorata Sext. Propertio l. 4. Eleg. 12. v. 19.
Aut si quis positâ Iudex sedet Aeacus urnâ,
In mea sortita iudicet ossa pilâ:
quid sit, disceptatur. Locus indubie difficillimus, et est altum tot Interpretibus silentium; tetigit Car. Signonius, de Iudic. l. 2. c. 12. sed nemo, quid Pila sortita esset, hactenus exposuit. Ioh. Passeratius, Sortiri pilam, inquit, est sorte educere ex urna nomen Iudicis in pila scriptum. Plut. in Lycurgo commemorat Pilas exiguas e furfure, quibus coniectis in vas tamquam sortitione fabarum admittebatur, vel excludebatur aliquis e conviviis Lacedaemoniorum. Sed haec nihil ad Iudicum tribunalia. Dempsterus existimat, Pilas esse apud Propertium, globulos quosdam, quibus nomina Iudicum inscripta, adductus maxime auctoritate Asconii Pediani in Manilianam, ubi habet: Quartô die adesse omnes in posterum iuberentur, ac coram accusatore ac reo Pilae, in quibus nomina Iudicum inscripta essent, aequarentur: dein rursus posterâ die sortitio Iudicum fieret, unius et Octoginta, qui numerus cum sorte obtigisset, ipsi protinus sessum irent. Ita enim rectissime locus is hactenus excusus, falsique sunt, qui pro Pilis, reponunt libellos, aut tabellas, Fr. Polletus, Fori Romani Histor. l. 5. c. 7. Vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 9. In plurali Pilae, auctore Festô, dictae sunt viriles et muliebres capitum effigies ex lana, quae Compitalibus, in compitis, olim suspendi solebant, quod hunc diem festum esse Deorum inferorum, quos vocant Lares, putarent: quibus tot Pilae, quot capita servorum; tot effigies, quot essent liberi, ponebantur, ut vivis parcerent et essent his Pilis ac simulacris contenti. Hinc Schrevelius ad Martialem, l. 2. Epigr. 43. v. 6. notat, indigitare Poetam, viliores esse vestes suas, quam quibus induantur Pilae compitales, quas ad effigiem humanam factas Diis Inferis suspendi mos, in compitis: addens, hisce imaginibus nullius pretii vestes circumponi consuevisse; et proin alibi a Poeta pannosas appellari. Ab harum postea Pilarum similitudine prodierunt effigies illae stramentitiae, quibus obiectis tauri feraeque in Spectaculis irritabantur. Scalig. Vide quoque Raderum ad Martialem, locô proxime allegatô, nec non infra ubi de Pila prima.
V.
PILA
monetae cuiusvis pars aversa, Gallic. la Pile. Occurrit vox in veteri Charta, apud Argentraeum, Histor. Britann. l. 1. p. 95, ubi de parvis denariis, qui tum currebant in Anglia, loquens, in hac moneta alba duas herminas circa crucem, et in pila tres insculptas fuisse Ratio vocis, quod in plerisque monetis Francicis efficta esset templi species, colunis, quas vulgo pilas ac pilaria vocant, sustentati, uti observat Car. du Fresne Notis ad Ioinvillam. De cuiusmodi pilis vide supra aliquid voce Columna. Moneo hîc saltem, damnationes iis capitales ac proscriptiones incidi olim solitas. C. Nepos, Altibiade, c. 4. Audivit --- Eumolpidas sacerdotes a populo coactos, ut se devoverent, eiusque devotionis, quo testatior esset memoria, exemplum, in pila lapidea incisum esse positum in publico. Unde ςτηλίτης, infamiâ publice notatus: et ςτηλιτενθῆναι dicti, quorum bona erant publicata. Sed et mulctas irrogatas illis insculpi consuevisse, ex Diodoro discas, ubi de Philomelo, Locrorum victore, l. 16. vide quoque infra Stelae, Pro taberna quoque sumitur in versu,
Ludum laudo pilae, plus laudo pocula pilae etc.
apud eundem Car. du Fresne, Glossar.
VI.
PILA
nomen loci, Sophon. c. 1. v. 11. Latine contusio, vel mortariolum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • pila — pila …   Dictionnaire des rimes

  • Piła — Piła …   Deutsch Wikipedia

  • Pila — Saltar a navegación, búsqueda El término pila puede hacer referencia a: Varios dispositivos eléctricos: Pila voltaica. Generador de corriente eléctrica que utiliza la energía liberada en una reacción química. Pila de combustible. Mecanismo… …   Wikipedia Español

  • Piła — Héraldique Drapeau …   Wikipédia en Français

  • Pila — bezeichnet eine Stadt (deutsch Schneidemühl) in Polen, siehe Piła eine Gemeinde im Piemont, Italien, siehe Pila (Piemont) einen Ortsteil der Gemeinde Gressan, Aostatal, Italien eine Stadtgemeinde in der Provinz Laguna, Philippinen, siehe Pila… …   Deutsch Wikipedia

  • Pila — may refer to:Places*Pila, Italy, a ski resort in Italy *Pila (VC), a commune in Italy *Pila, Laguna, a municipality in the Philippines *Piła, a town in Poland *Pila (Karlovy Vary District), a village in the Czech Republic *Píla, a village in… …   Wikipedia

  • pila (1) — {{hw}}{{pila (1)}{{/hw}}s. f. 1 Serie di vari oggetti sovrapposti l uno all altro: una pila di libri. 2 Sorgente di forza elettromotrice costituita da una cella elettrolitica fra gli elettrodi della quale si stabilisce una differenza di… …   Enciclopedia di italiano

  • pila — píla ž DEFINICIJA 1. oruđe koje se sastoji od nazubljene metalne (čelične) oštrice, a služi za rezanje stabala, drva i drugih materijala (kamena, željeza) [ručna pila; motorna pila; kružna pila]; žaga 2. žarg. automobil ONOMASTIKA pr. (prema… …   Hrvatski jezični portal

  • piła — {{/stl 13}}{{stl 8}}rz. ż Ia, CMc. pile {{/stl 8}}{{stl 20}} {{/stl 20}}{{stl 12}}1. {{/stl 12}}{{stl 7}} stalowe, ręczne lub maszynowe narzędzie do przecinania różnorakich materiałów, zaopatrzone na krawędzi w tnące zęby : {{/stl 7}}{{stl… …   Langenscheidt Polski wyjaśnień

  • Píla — may refer to:* Píla in the Pezinok District, Slovakia * Píla in the Lučenec District, Slovakia * Píla in the Žarnovica District, Slovakia …   Wikipedia

  • pila — s.f. [lat. pīla pilastro; mortaio ]. 1. (edil., non com.) [elemento strutturale in muratura, in calcestruzzo o in acciaio che sorregge le arcate o le travate di un ponte e sim.] ▶◀ [➨ pilone (1)]. 2. [insieme di oggetti, più o meno piani, messi l …   Enciclopedia Italiana

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”